

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 13: Versus 3
Locutus est multa.Quia turba non unius est sententiae sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut juxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas.Qui seminat.Ipse Christus, qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit. Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.